Ez az oldal sütiket használ

A portál felületén sütiket (cookies) használ, vagyis a rendszer adatokat tárol az Ön böngészőjében. A sütik személyek azonosítására nem alkalmasak, szolgáltatásaink biztosításához szükségesek. Az oldal használatával Ön beleegyezik a sütik használatába.

Hírek

Janus Pannonius: Abiens valere jubet sanctos reges, Waradini

Janus Pannonius portréja

Abiens valere jubet sanctos reges, Waradini (Latin)

Omnis sub nive dum latet profunda

Tellus, et foliis modo superbum

Canae dum nemus ingravant pruinae,

Pulchrum linquere Chrysium iubemur,

Ac longe dominum volare ad Istrum.

Quam primum, o comites, viam voremus.

Non nos flumina, nec tenent paludes,

Totis stat rigidum gelu lacunis.

Qua nuper timidam subegit alnum,

Nunc audax pede contumelioso,

Insultat rigidis colonus undis.

Quam primum, o comites, viam voremus.

Non tam gurgite molliter secundo,

Lembus remigio fugit volucri,

Nec quando Zephyrus levi suburgens,

Crispum flamine purpuravit aequor,

Quam manni rapiunt traham volantem,

Quam primum, o comites, viam voremus.

Ergo vos calidi, valete fontes.

Quos non sulfurei gravant odores,

Sed mixtum nitidis alumen undis.

Visum luminibus salubriorem,

Offensa sine narium ministrat.

Quam primum, o comites, viam voremus.

Ac tu, bibliotheca, iam valeto,

Tot claris veterum referta libris

Quam Phoebus Patara colit relicta,

Nec plus Castalios amant recessus,

Vatum Numina, Mnemonis puellae.

Quam primum, o comites, viam voremus.

Aurati pariter valete reges,

Quos nec sacrilegus perussit ignis,

Dirae nec tetigit fragor ruinae,

Flamnis cum dominantibus per arcem.

Obscura latuit polus favilla;

Quam primum, o comites, viam voremus,

At tu, qui rutilis eques sub armis

Dextra belligeram levas securim,

Cuius splendida marmorum columnis,

Sudarunt liquidum sepulcra nectar,

Nostrum rite favens iter secunda.

Quam primum, o comites, viam voremus.



Az idézet forrásahttp://mek.oszk.hu

minimap